APINARII

APINARII
APINARII
memorati Trebllio Pollioni in Gallicnic c. 8. Cyclopea etiam luserunt omnes Apenarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstrarent: Non sunt rhedrii seu aurigae, Graece ἀπηνάριοι, ut quidam Vir doctus contendit; sed ab apinis dicti Apinarii, scutrae videl. vel ludii, qui moribus et gestibus fabulas et historias desaltabane in scena et varia miraque in illo genere ostendebant, ut hi Apinarii, qui Cyclopea luserunt et totam illam Cyclopis fabulam expresserunt. Apinas optimae Glossae interpretantur ἁμαλογίας; quae vox notat argutias, ineptias et garrulitates idque g??? alia facetias ac lepores: Unde et ἁμαλόγος, garrulus, qui omri??imul effundit et esfutit, nec finem facit garriendi blaterandique, dr scurrae solent et vernaculi. Item σάννας, unde Sanniones et Sanni, qui ridiculis moribus quidvis imitantur et ostendunt. Fabulones iidem dicebantur, Macreb. l. 2. c. 1. ubi alii Sabulones male legunt: Scenici enim et Atellani et istiusmodi Apinarii ibi designantur. Varro.
Et orthophallica attulit psalteria,
Quibus sonant in Graecia dicteria,
Qui fabularum collocant exordia:
Ut Comici, Cinaedici, Scenatici.
Inde igitur Fabulones, a fabulis, etc. Sic itaque Apinae nugae sunt, vel ridicula et nugatoria dicta, atque inde Apinarii vel Apenarii (ut patenas pro patims non raro, Catena pro Catina urbe, in veterib. libris legitur) sunt μωρολόγοι et qui ridicularia quacumque occasione funditant; quique non dictis solum et salibus, sed etiam motibus corporis et gestibus, sunt ridiculi. Quales illi fuêre Pollioni memorati, qui totum istud Cyclopicae fabulae argumentum non solum facetiis ac dictis similibus, sed schematibus praecipue ac gestibus peregerunt: unde miranda quaedam et stupenda monstravisle, in illo Cyclopeorum lusu dicir Salmas. ad dict. loc. Vide etiam infra, ubi de Sanms et Sanmonibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • APENARII — apud Trebellium Pollionem in Gallienisc. 8. seu Apinarii aut Apennarii, ut in quibusdam MSS. legi Casaubon. monet; Meursio in Glossar. ἀπηνάριοι sunt, i. e. aurigae, ἀπήυη enim currum asinie aut mulis iunctum denotat. Vide infra Apinarii …   Hofmann J. Lexicon universale

  • APINA vel APINAE — APINA, vel APINAE urbs Apuliae. Tricas autem et Apinas vulgo res futiles, et nugatorias dicunt. Martial. l. 14. Epigr. 1. v. 7. Sunt Apinae Tricaeque, et si quid vilius istis. Plin. l. 3. c. 11. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum, Dardorumque …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PATENA — Columellae l. 12. c. 43. vas latum definitur: a patendo, quod patula sit, Walafr. Straboni de Rebus Eccl. c. 24. in genere, idem cum patina, cum qua non raro confunditur: quemadmodum Apenarii pro Apinarii, Apeva pro Apinis, Catena pro Catina urbe …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SANNA — Graecis ὁ Σάννας, in Glossis, Subsannator, idem cum Apinario vel Apenario. Cuiusmodi homines, μωρολόγοι, ridicularia quâcumque occasione funditant, et non solum dictis ac salibus, sed etiam, imo facie magis, quam facetiis ridiculi, rictu oris,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”